Montag, 17. September 2012

Zirc

Die 17 m. Septembris a. D. 2012 obiit in nosocomio Budapesti in Hungaria Reverendissimus Domnus  Polycarpus Zakar, monachus B.M.V. de Zirc, Abbas Generalis Ordinis Cisterciensis emeritus necnon Archiabbas de Zirc emeritus, anno ætatis suæ 82, professionis 63, sacerdotii autem 57.
Pro cuius anima vestras precamur orationes et sacrificiorum suffragia ex caritate et orabimus pro vestris.