Dienstag, 12. Februar 2013

Henryków (Szczyrzyc)


Die 4 mensis Februarii 2013 obiit in Prioratu de Henrichovia (Abbatiæ B.M.V. de Ciricio) P. Czesław Kopacz, anno aetatis suæ 82, professionis 61, sacerdotii vero 58.
Pro cuius anima vestras precamur orationes et sacrificiorum suffragia ex caritate et orabimus pro vestris.